Latin
CAPVT II
William Gilbert, De mundo 113
Unproofread scanNot analysed yet
At magis propinqui nobis globi, quos errones vocant, moventur circulari adeò incessu continuato &irrequieto, ut sedem nullam quieti destinatam habeant: vias tamen &semitas distinctas habent, quibus incedunt &volutantur; de quorum locis naturalibus (si locus esset naturalis) magis difficilis &anceps quaestio existit; neque enim certo aut definito loco perstant. quare si loci sint destinati &naturales, aut vi aliqua urgente feruntur, &de suis sedibus exulant, aut motivis imbuuntur naturis, &immutationibus gaudent. Telluris verò globum in centro universi manentem omnis fere Philosophorum turba collocavit. At si motum aliquem habuerit praeter diurnam revolutionem (uti nonnulli existimant) erronem etiam illam oportet esse; sin in sua sede volveretur tantum, non in circulo, planetarum ritu, moveretur. Non tamen inde, aut ullis aliunde depromptis rationibus, certò persuadetur eam in universae rerum naturae centro, aut circa centrum, permanere. De ambitu namque &forma universi, utrum circularis sit, an alicujus alterius figurae, nulla urget demonstratio, ratio nulla persuadet; conjecturis quibusdam anxie philosophamur. Nam licet visibili stellarum ornatu terra simul &motivus mundus universus cingatur, stellaeque varie pro horizontis immutatione adscendere &descendere appareant, &oriri videantur sidera, culminare, &occidere, quasi cingulo, aut systemate aequabili, universa comprehenderent; non tamen inde infertur Aplanis concamerationem aut convexae superficiei aequabilitatem esse. Si enim supra horizontis lineam AB dimidium quadraturae emineret volventi globulo C, quae quaOmnes hae in quadrato aut trigono stellae fixae quia permanent nobis intuentibus ex motu telluris diurno in hemicyclo AB permanere &ferri videntur.