Latin
CAPVT II
William Gilbert, De mundo 112-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT II. De Telluris loco. VN universa rerum natura, corpora locis quibusdam Icertis &destinatis distincta videntur. in mundo à nobis remotiori, fixae quae dicuntur stellae, stabilitatem &positionem singularem vindicant, nec suis sedibus deturbantur unquam, quantum humanus sensus percipere, aut ratio ullis suffulta machinis dijudicare potest. quare &asterismi omnes iisdem formis &stellarum habitudine eadem perennant, ut olim à Chaldaeis &Aegyptiis concepti fuerunt; &totus ille visibilis mundus integer, nullis luminibus confusus, aut immutatus conspicitur. Quod si illae ipsae stellae singulae proprio motu moverentur, aut exigua est illa loci mutatio, aut incomprehensibili earum à sensibus nostris longinquitate omnem observationem frustrari videntur. Neque tamen ita repositae sunt propter loca aut loci vim, (locus enim nihil est) nec infixae caelo alicui firmiori, tanquam clavi in camerato, sed ab insitis permanent inter se viribus, &cum ab aeterno &primordiis spatio certo possessionem habeant, in eo permanent. In mundo enim nihil peregrinatur, aut vagum est, absque impellente &cogente causa.