Latin
CAPVT VI
William Gilbert, De mundo 12
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VI. Simplicia Elementa Aristotelica in nostro Orbe non subsistere. Lementa principia rerum, &matres, producere illa E concreta corpora &fovere, mutuisque substantiis misceri inter se eorum partes connexiores &finitimas: integram tamen totius &sinceram dignitatem unumquodque retinere, nec ex toto, aut majori parte corrumpi profitentur; terram praeservari incorruptam, aquam, item aërem, atque ignem. Has rerum formas cum eruere aut de sublimi deducere nunquam potuerint, ut oculis sensibusque cognoscerentur, (quamquam ita his undique impleri infra lunam omnem regionem voluerunt, ut ne tantilli quidem vacui, aut alienigenae substantiae portiunculam reperiri contenderent) raras tamen &simulatas descriptiones, quisque pro suo sensu fingit, &de natura mentitur, ac si ea cognita &perspecta ipsi foret. Terra, si quod aliud elementum, propter firmitatem ejus &cohaerentiam, tum quod, ut caetera elementa, concavi vicini injuriis nullis corrumpitur, tantumque in convexo patitur, simplex &firmum, tantae ejus molis simplicis ne minimum quidem largita unquam, mirificam ansam cogitandi praebuit, omnem ejus naturam, varie immixtam, non genuinam &simplicem, ut nunc, ita olim semper extitisse. Per universum nunc fere orbem terrarum itinera mortalium assidue confecta, conspici orbis omnem faciem sinunt.