Latin
CAPVT V
William Gilbert, De mundo 11
Unproofread scanNot analysed yet
Sed &manca est illa ratio, &imperfecta tanta quadratio elementorum, si quatuor illae qualitates toties decantatae, &à sciolis inanibus suis problematibus celebratae, male accipiuntur, omnesque in rerum natura non existunt. Sed qualitates illae vulgo dictae elementariae, quae sint, &quomodo accipiendae, quomodo immutentur, aut in mixtis sint, alio loco disputandum. Nunc de elementorum ipsorum subjectis, quomodo, &utrum in natura existant, inquirendum. Cum vero de elementorum numero &conditione determinatum fuit, ulterius etiam urgent, in sublunari mundo quatuor existere suis sedibus elementa, simplicium corporum moles exactas, &quibus totum illud spatium per quosdam quasi orbes ®iones impletur. At telluris omnes partes vel è profundissimis locis erutae, aliam ostendunt naturam, quam simplicis eorum terrae corpus existere in omni regione, in omni Zona, australibus ac septentrionalibus regionibus, insulis ac continenti. Aqua etiam eorum pura nullibi locorum esse videtur: nam aquam omnem sapore quodam affectam gustu deprehendimus. At sapor omnis admixtione quadam alterius naturae, ab humore simplici diversae, efficitur. Maria vero omnia salsa sunt, Lacus quidam &fontes &salsi &amari è terra scatent, nonnulli saporem vitrioli, aluminis, sulfuris, bituminis, nitri continent; qui vero dulces dicuntur, saporem habent à tellure mutuatum. omnis igitur aqua mixta est, non simplex. Aër omnium minime simplex, aut sua natura constans est; infinitarum enim mixturarum particeps, sive inferiorem intra ambitum respicias, sive superiorem. Quod non plura sint elementa quam quatuor, quod nullus quaternarium numerum elementorum excesserit; huic rationi minus subtili facile condonamus. numerum enim atque acervum tantum &congeriem elementorum aegre conspicimus; quae cum quatuor tantum, tantam caliginem mortalium mentibus offuderint, si plura adhuc conficta fuissent, in tenebris plusquam cimmeriis errassemus.