Latin
CAPVT II
William Gilbert, De mundo 120
Unproofread scanNot analysed yet
Terram etiam in centro esse alicujus universi compaginis, nullis Veterum aut Recentiorum argumentis confirmari potest. Locus telluris non in medio, quia planetae in motu circulari tellurem non observant, tanquam centrum motionum, sed Solem magis. nec quia gravissima ad tellurem feruntur; gravitas enim non ad telluris tantum, sed ad proprium cujusque fontem &astrum est inclinatio. nec quia densissima illic reposita est natura; rariora enim videntur, quae magis à tellure assurgunt, &altius consistunt, quia &astra plurima densa, opaca, &non transparentia, ut Luna, ut planetae, &fixae. Quae verò adducuntur rationes ab elementorum fabrica, &qualitatibus quas vocant primas, pereunt omnes cum elementorum fabula, quae cum qualitatibus illis male acceptis nullo modo constare potest, &à nobis satis superque dejecta &explosa est.