Latin
CAPVT III
William Gilbert, De mundo 120-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT III. De Telluris colore, an certum aliquem habeat. Vi singulis elementis Peripateticis colores attribuunt proprios, plurimum illi videntur aberrare, nec ratione aut sensu certo niti. Quis enim viridis calor in aqua? quae sincera nullam sensibus nostris coloris speciem mittit, sed incertam aliquam ex luminis varietate. Caeruleum colorem aëris putare, minime Philosophicum; cum etiam in aëre color nullus sit. Caeruleus verò color II. color ille apparet ex repraesentatione tantum coloris, non autem ens est aut color.