Latin
CAPVT III
William Gilbert, De mundo 121
Unproofread scanNot analysed yet
Evenit in sereno aëre, tum quia lumen conceptum in raro diaphano refertur; hinc levis splendor, tum quia nullum certum objectum lumen illustrat, quasi ex privatione objectorum, quae sensum feriant, nigredo quaedam quasi in tenebris repraesentatur: ita ab utrisque simul occasionibus caeruleus apparet color. Quare etiam in serenissimo aëre, qui longissime, viginti aut triginta milliaribus, distant à nobis montes, cum incerte propter longinquitatem sensus feriant, caelesti illo colore cernuntur; pictoresque cum longinqua faciunt, caeruleo quodam umbratili, ut longius distare appareant, illustrant. Flavus color, urentis &inflammatae materiae crassioris color, non elementi ignis. Nonnulli terram colore carere dicunt, alii nigram ponunt, Cardanus pullam esse vult, scilicet quia saepius pulla fertilis videtur, &optima ad generationem. Sed haec rusticis expetenda magis &agricolis, non illa totius est qualitas in interioribus per tantam profunditatem insita; quin potius ad candorem accedere color ille genuinus videatur à cineris argumento, cum humores ab ardore absumpti sunt. Neque tamen nos terram illam siccam &exustam volumus ut cinerem, non aridam &pulverulentam. quare nec totius humoris per ignem consumptio dabit nobis terram inclytam, sed quandam corruptelam, &terrae verae cadaver, extra suam naturam conversum. Quemadmodum cum in humore terrae verae portio dissolvitur, in alienos colores transit. Inscite igitur quaerunt terram albam quamplurimi; quod in cinere exusto humore (qui tincturam faciebat) apparere volunt. Tellurem enim, tanquam cinerem exsuccum prorsus &siccum, statuunt: quae tamen nusquam effossa in manus nostras venit.