Latin
Cap. 2. lib
William Gilbert, De mundo 124
Unproofread scanNot analysed yet
Tellus enim praevalet in rerum natura, firma, solida, &constans: laxi humores marium, fontium, &fluviorum vix comparandi sunt cum tellure in ulla proportione. tellus ipsa humorem insitum habet, non separatum; quod enim siccum, summe aridum, &pulverulentum est, pars est telluris extra suam naturam genuinam posita, à graviori &iniquo calore labefactata. Tellus internum habet actum quo fluunt aquae, spiritus de tellure erumpunt ab aquis; qui calor forma ejus est &animae inservit, non minus quam in vegetabilibus. Quare ridiculum est putare, tellurem &aquas frigidas esse absque actu &calore, cum tellus fons sit humoris &caloris apud nos, qui à Sole &astris per lumen recreatur in eminentiis; in internis &profundis partibus proprius &genuinus calor. Tellus est globus in mundo primarius, solidus, rotundus, succo interno praeditus, cujus effluvia fontes sunt &maria. In superiori parte &circumferentia telluris oriuntur &existunt corpora diversorum generum animata, quae &in aëre, in tellure, &aquis degunt, spiritu &anima, &singulari forma existunt, vivunt, &moventur.