Latin
Cap. 2. lib
William Gilbert, De mundo 125
Unproofread scanNot analysed yet
Anne animam negare telluri &primarias facultates convenit, animalculis ipsam concedere &despectis stirpibus? vermes, culices, muscae animam vindicant &habent, tellus excors, inanimata est. Cochleae, squillae etiam in hoc tellurem superant. Quid? quod arborum muscus, spongiae, &miserrima pusilla gramina, quae excrementa sunt &quasi corruptelae terrarum, animam habent. Quid? non eodem modo sunt in tellure organa, sicut in animalibus caeteris? quadrupedia gradiuntur, &tibias habent. Tellus passus non facit in ambienti, sed movetur diviniori &magis praestanti volutatione ex animâ primaria. Mens enim in illa non eget tibiis; non enim in globis eodem modo organa requiruntur atque in caeteris corporibus. Habet etiam tellus suam formam, habet spiritus internos, qui effluunt redeuntque, mensque agitat molem. Tellus variis agitationibus sibi cavet ab aliorum globorum injuriis. Sicut animata est tellus, animam habet &Sol, Luna caeterique errones non sunt sine anima, reliquarum stellarum admiranda corpora etiam animata. Siquid in universa rerum natura excellit, illud anima est. Anne totus mundus, anne globorum omnium &primariorum corporum natura iners? an magis excellant cucurbitae rotundae &melones, quam astra? Ridiculum est, nos vermes &scorias telluris, tam abjecte de majestate corporum primariorum sentire. Anima est actus corporis organici. In tellure non solum actus est insitus per universam molem; sed etiam adnascentium, excrescentium, supervenientium entelechiae ab illo pendent. Organa si desideres, ecce tibi polos &aequinoctialem &meridionalem, convenientiam partium ejus homogenicarum. videre etiam licet in eminentioribus partibus venas glebarum, salium, metallorum, lapidum admirabiles thesauros, in profundissimis etiam &maxime homogenicis &magneticis fibrarum ordines &processus rerum.