Latin
CAPVT VII
William Gilbert, De mundo 136
Unproofread scanNot analysed yet
Sed conditoris mira institutione vires insitae terrae (ut nostrae terrellae) ad duo certa &destinata puncta praecipuam potentiam conferunt, constantia &pertinaciter haerentia, ut in una positione versus certam coeli regionem terra perstaret; aequalia &vere opposita, ut in illis tanquam axis alicujus terminis aequalis diurnae revolutionis motus perficeretur. Neque enim, licet in tellure permanent verticitates, perpetuo certae sunt verticitatum collimationes in certum firmamenti &visibilis coeli punctum, adeo ut non ita propter positionis firmitudinem, solum aut propriè, instituantur. Cum &terreni axis in mundo deviationes ex manifestis motionibus à nobis deprehendantur. nam praecessio aequinoctialium conversionum, ab inflexione quadam axis terrae fit: &poli telluris non vere &praecise alligati sunt punctis, in caelo &aethere destinatis, nec stellis aut astris polaribus; sed constantiam habet terra à propriis viribus, quae cum moventium globorum potestatibus ante multa secula, &ab ipsis primordiis mundani systematis, perpetuo faedere conspirant; de quibus alio loco dicturi sumus. Terra ut convertit se, &ad positionem suam reducitur, ita eisdem viribus volvitur. Nan Nam cum in A &B verticitas fixa sit, &axis dirigens in C &D aequinoctiali, liberae sunt partes, fusis viribus totis adversus duo puncta conferentibus. In terreno, in aethere manente libero, nusquam detento aut impedito corpore, manentibus A &B, C versus D, &insita conformitate &aptitudine, &propter bonum necessarium, &mali perennis declinationem, sed vel maxime effusis solarium virtutum orbibus promoventibus volvitur. Quod verò Magnes in Meridiano aliquo artificiose pendens, hoc ipso circulari motu &perenni non gyratur, plurima sunt impedimenta.