Latin
CAPVT VII
William Gilbert, De mundo 138
Unproofread scanNot analysed yet
primum, natura lapidis in aliam figuram incumbens, ex compositione partis ad totum, quam ut maneret soluta &libera in eadem poli elevatione. Inclinat enim tanquam pars, alia positione ad totam terram, ut in diagrammate conversionis &inclinationis terrellae apparet. Pondus etiam ex materia proveniens, vel in lapide arte subtilissima pensili, motum impedit. Praeterea movetur terra conspiratione motuum aliorum corporum, &formis effusis commoventibus, praesertim Solis &Lunae, quibus proportionatur, &continetur quibusdam quasi terminis. At magnetis lapidis, frustuli terrenae molis, nulla est proportio cum globis illis; quare nec motum habebit ullo modo perennem. Ita fallitur Petrus Peregrinus, qui ad coelestem poli elevationem constitutum magnetem orbicularem perpetuo motu cieri affirmat: adeo se videri sapere contendit, cum aliis novum artificium perpetui motus imperat, quod ipse nunquam expertus; nullis etiam artibus instrui potest, etiamsi terrella in volutationem naturâ habilis sit &propensa. Iam vero verticitas terrena, terram certo quodam puncto versus destinatam mundi partem dirigit continetque. Neque tamen necesse erat, uti pars illa, cum diurnae revolutionis primi mobilis polis, protinus conspiraret; poterat in alias partes collimare &perstare. Luna enim, quae primi mobilis, plus quam terra vires perfert sustinetque, &ab illo circumferri dicitur, polos sui corporis non dirigit in primi mobilis illius polos, nec propter diurnam opinione conceptam primi mobilis revolutionem, omnia secum circumferentem. Polos vero corporis Lunae intelligo collimantes semper, pro lunaris cursus ratione, in coeli partes quasdam. Terra vero minus à primo mobili urgetur, &immunis &quieta constare dicitur; quare in ipsa magis ad motum orbicularem verticitas inest. Poli Lunae, licet non sunt volventis Lunae poli, tamen in illis axis menstrui motus corporis manet, vigorque polaris quasi fraenum est naturae, quo constanter in sua via juste circumfertur: perinde &in terra verticitatem propter motum esse oportet: terraque tota, profluentibus ab aequatore suo versus utrosque polos viribus, communi reliquorum planetarum inclinatione, ab occasu in ortum circumfertur.