Latin
LIBER
William Gilbert, De mundo 147
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER riguntur, non aliter atque magnes, &ferra magnetica, à telluris inclyta forma, quae ab aequatore certo &naturali in binos polos tendit. Magnes lapis, ferrum, &venae terraeque magneticae, politati telluris famulantur, &disponi in natura desiderant positione terrestri. CAPVT Quod motus globorum sit ab ipsis globis non à sphaeris. E primi alicujus mobilis corporeae compaginis, sive materialis sphaerae opinio amplius doctorum animos perstringat, necessarium erit ostendere, quomodo, non tantum propter motum, ineptus talis sit primus orbis, verum etiam quod errones ipsi non in sphaeris, &corporeis coelis haerent, &circumferuntur; quanquam apud Veteres prima planetarum orbium opinio ex firmamenti, &Aplanis imaginata volutatione originem sumpsit; quod firmatâ in mundi centro sine circulari motu terrâ, omnia apparentia sidera, tanquam certa aliqua compage concepta, circumvolvi necesse erat. Sed quod fictitia illa sit totius systematis perturbatio, verius etiam &certius persuaderi potest, quod motus globorum sit potius ab ipsis globis, cursus suos agentibus, quam ab illis sphaerarum structuris &caelestibus machinis. Mathematici ut motiones planetarum numeris quibusdam &dimensionibus mensurare possint, circulos, spatia, sphaeras imaginati sunt, quibus tum propter apparentes inaequalitates motuum, tum retrogradationes, coacti sunt singulas sphaeras in plures dividere eccentricas, concentricas; in extimis concentricas alias, in concavis eccentricas, tum in extimis eccentricas, in concavis concentricas. Excentricis circulis epicyclos imponunt; nec tamen omnes eisdem utuntur sphaeris, cum alii epicyclos plures addant; alii in sphaerarum varietate abundent. nam ex varie distinctis orbium machinis, eaedem apparentiae, iidem numeri, tam mediorum motuum, quam προσθαφαιρέσεων, colliguntur. Ita viri peritissimi, Ptolemaeus, Regiomontanus, Copernicus, suas habent circulorum rationes &inventiones, quibus perpetua numerorum &apparentiarum consonantia correspondet.