Latin
LIBER
William Gilbert, De mundo 148
Unproofread scanNot analysed yet
Non tamen circuli illi sunt corpora, sed spatia tantum imaginaria, per quae corpora feruntur; aut si per illa deferrentur, cum revolutionum temporibus convenirent; &in revolutionis cujusque spatiis &temporibus occupandis concepti varie circuli. Quod ut primum intellexerunt naturalis philosophiae scriptores, neque considerantes in singulis sphaeris mathematicis motionum varietates, illi amathematici, ut plurimi eorum &praecipui fuerunt, sphaeras statim corporeas unicuique planetae destinaverunt, &naturam totam per sphaeras orbiculares, tamquam per capsulas, &involucra caelestia, distinxerunt. At ita in unaquaque sphaera corporea varias contorqueri sphaeras materiales, &epicyclos, sine perpetua ruina &confusione, nec imaginatione percipi nec fingi ullo modo potest. Coelorum varietatem, &pluralitatem, primum omnium mathematici invenerunt, non philosophi. illi vero ut motus, aspectui nostro incompositos, metirentur, supponebant circulos quosdam, &vias, quibus apparentiae salvarentur, &quantum quisque procederet, cognoscerent, tum motuum periodos ut certis temporibus definirent; quia non poterant haec corporis simplici volutatione distinguere: quis enim ambulantis cujusdam in circo motum comprehendere, nisi in via illa mensuras fecerit in area se moventis corporis, aut temporibus &mensuris notare poterit?