Latin
LIBER
William Gilbert, De mundo 152
Unproofread scanNot analysed yet
manifestum quod pars Lunae, seu facies ejus, nobis tantum nota, avertitur à terra in superiori epicycli parte, quae tamen semper nobis in Luna conspicua perpetuo apparet. Non igitur vere &realiter in epicyclis aut eccentricis corporibus feruntur globi. Mercurii theoriam si quis contemplaretur, quae illic multiplices corporearum sphaerarum confusiones, collisionesque? in caeteris etiam omnibus multae essent &adversae agitationes, impetusque corporum perversi, si coeli praesertim structura esset impervia, variis corporeis orbibus conferta, ut vulgo philosophantes opinantur. Sed quomodo stellae illae superiores figuntur in sphaera aliqua certa, quomodo justis intervallis perennant in liquido coelo, aut aethere illo, aut quinta concepta essentia tenui plus quam transparenti? Quomodo arcte &firmiter dispositae sunt fluente toto in orbem? in aëre nostro densiori &crassiori infixa corpora non manent, sed collecta materia fluit, &diffluit; in aqua etiam promoventur corpora &vaga sunt; quae cum propriis terminis non contineatur, non coërcet aut componit alia.