Latin
LIBER
William Gilbert, De mundo 153
Unproofread scanNot analysed yet
Astra igitur tam vehementi &citato rotatu, &perenni, nullis certis sedibus reposita, concurrerent, &ruinam facerent, cum &continens illa materia dispergeretur. Non igitur aut figuntur in aethere astra, aut realis compago ulla stellis fixis destinata; multo minus planetis, qui tam diversis incitationibus procedunt. Qui vero coelorum expansa solidum esse volunt &firmum corpus, hi quidvis fingere possunt. quomodo enim per solida &firma, licet diaphana, per immensa spatia, tam vera &exacta lumina stellarum ad nos pervenire possunt, cum tenuissima apud nos diaphana, &aër ipse rarissimus in maxima serenitate, aliquantulum lumina illa hebetet &obscuret? In superiori igitur loco nulla soliditas, nulla durities, nulla constantia, nulla tenacitas, nulla apprehensio, aut detentio corporum, non magis imo multo minus in liquidissimo, aut tenuissimo, aut vacuo continentur, quam hic terrenus globus in ambiente undique tenui &fluido. Sed istud magis mirabile, quomodo sectae, divisae, aut ornatae sunt istae sphaerae? quomodo firmiora ista corpora, tam arcte conjuncta, per concavas &convexas superficies, sine intermedio spatio, ita circulariter ferrentur? quantae tantis rapiditatibus insanissimae attritiones? ut verendum esset, ne totum undique coelum, omnes sphaerae, omnes concamerationes, omnes compagines perpetuo ignescerent, &ignitae perirent, &de tanta integritate decederent. Ridiculum esset tot sphaeras, sphaerulas, &epicyclos uni &solitario Mercurii astro minimo instituere, qui cum minimis fixarum comparandus non est; Et stellis fixis, observatis 1022, cum multis millibus aliarum non observatarum, unam tantum sphaeram assignare, si corpora à sphaeris motum habuissent, quoniam stellarum fixarum sphaera multa astra continet. Quaeri potest, inquit Aristoteles, ratio, cur alii planetae singulis in sphaeris moveantur, &non duo, tres, vel plures in una sphaera? Sed Aristoteles rationem non adfert. quod si uno &eodem motu duo errones incitarentur, probabile fuisset ab una compagine deferri illos. sed cum singuli suos habeant motus, ridiculum esset putare, numero quasi infinitos &inconditos, uno systemate agi, septem tantum invenire astra, quae singula singulos haberent orbes; maximeque quod Mercurius minor sit quam ulla stella fixa earum quae à mathematicis observatae sunt, &tamen suam haberet peculiarem sphaeram, pluribus etiam orbibus &epicyclis impeditam.