Latin
LIBER
William Gilbert, De mundo 156
Unproofread scanNot analysed yet
usque in 26 Ianuarii sequentis, conspecta fuit, iisdem attestantibus ex exquisita parallaxium disciplina supra Lunam in remotiore à nobis aethere volutabatur; quod etiam confirmant illustrissimi dignissimique principis Gulielmi Comitis Hassiae observationes. Sed de his plura in Meteorologicis nostris. Veteres, ut Aristoteles &alii, eo facilius opinati sunt, diurnae revolutionis motum esse in coelo, quia nesciebant aliam illic sphaeram, quam firmamentum seu stellarum fixarum orbem. Motus enim stellarum fixarum tardus à veteribus Mathematicis, paucisque illis naturae scrutatoribus, non erat perceptus, solusque motus diurnus ab ortu in occasum admissus; donec ab Hipparcho ad nostra tempora, multorum per multa secula observatione, alius in octava sphaera motus deprehensus. quare diurnus motus postea imponebatur nonae sphaerae phantasticae. Sed propter alios adhuc motus coguntur decimam instituere sphaeram seu primum mobile. quas quidem orbium necessitates si intellexissent illi antiqui scriptores, tam Graeci, quam alii, nunquam diurnae revolutionis motum in supremo aliquo coelo somniassent, sed terram ipsam illustrassent magis, ut motum, qui illi tantum, non reliquo mundo inservit, intelligerent, ut praeclarissimi terreni ornatus, rerum naturalium in terra generationis, propagationis, per totum ambitum causam invenirent. Ridiculum est putare, diurnum motum fixis prodesse quicquam, tribus superioribus planetis aliquid conferre, Soli commodare; Mercurium, Venerem, aut Lunam, quovis modo beatiores reddere. Restat ut pro terra sit ordinatio naturalis, ut in terra existeret virtus inclyta, ut solarium radiorum, luminum, &formarum effusarum undique per vices exoptata gaudia reciperet Luna, II. Luna, etiam &aliorum siderum commoda. Ita menstrua revolutio in Luna, Lunae gratissimos undique Solis radios successive adfert, &à solitudine omnes partes Lunae vindicat. Quapropter &menstruo circuitu circumagit sese, &à Solis potestatibus revolvitur.