Latin
LIBER
William Gilbert, De mundo 155
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER. feruntur, &inter se formis effusis combinantur, mutuisque &propriis viribus concitantur, efferuntur, advocantur, &varia φαινόμενα, differentesque nobis apparitiones ostendunt. Mathematicorum illae viae conceptus sunt, quas admittere oportet ad computationes &astrorum calculum; longe vero à Philosophorum institutis alienae esse debent corporeae sphaerae, globos ferentes. Nec amplius credendum, quod sint globi densiores partes sphaerarum, ut vulgus Sophorum putat, &sit concavum Lunae, distinctio mundi corruptibilis ab incorruptibili. Concrescunt enim supra Lunam corpora, &evanescunt, ortum habent &interitum, constantiam &motum. Testatum reliquit Albumazar, se cometam vidisse supra Veneris corpus. Albategnius retulit, cometam suo tempore deprehensum in orbe Veneris. Nostri saeculi caudati quidam supra Lunam evecti, motum nacti sunt circularem; &tamen nemo tam ineptus, ut existimet novas in coelo illo sphaeras genitas, quibus alio modo deferebantur, quam planeta ullus. Cassiopeiae admirabilis &prodigiosa stella magnis intervallis in Aristotelicum coelum evecta est, testibus nobilissimo Tychone Brahe peritissimo &indefesso Mathematico, Michaele Maestlino doctissimo, Thoma Diggessio &lohanne Dee Anglis, Hagesio Germano, Hieronymo Munzio Hispano, Cornelio Gemma, viris doctissimis, aliisque omnibus peritissimis, qui in hanc curam incubuerunt. Nam facile apparebat illam circa verticem, aeque ac juxta horizontem, eandem à proximis fixis obtinuisse distantiam; quod fieri nequaquam potuisset, si adeo vicina nobis fuisset, ut terrae diameter sensibilem parallaxin induxisset; quod fieri oportebat, si in elementari regione fuisset. Ita stella illa omnem aspectus diversitatem negavit, &instar stellarum fixarum, respectu terrae, revolvi videbatur. Vt etiam caudata illa, quae anno 1577 à decimo Novemb.