Latin
CAPVT XI
William Gilbert, De mundo 162
Unproofread scanNot analysed yet
At Peripatetici confitentur, totum tenuissimi ignis elementum, aërem etiam fere totum, praeter illum intra ambitum, à primo mobili torqueri, sine etiam confusione, sine turbatione, in tanta profunditate, inter continua undique corpora. attamen effluviorum telluris &aëris perpusillam vim (comparatione ad sua elementa) volvi credibile non putant. sed ut melius credant hoc, ideo melius &certius sit, quia suprema aëris &effluviorum convexitas corpori nulli est contigua. Sed nonnulli sunt, qui existimant, Oceanum etiam primi mobilis raptu ferri, cum tamen aër supra Oceanum, aut intra ambitum, aut ubi nubes coguntur, non feratur in orbem, nec agatur à primo motu; ita enim inebriantur absurdissime hoc motu, ut quidvis fingere huic fabulae audeant. Dicunt motum telluris circularem, aut naturalem, aut violentum, aut praeter naturam, quia uni corpori simplici unus motus. Sed simplicium corporum vanissimum est insomnium; terraque simplex non est; uni etiam corpori plures possunt esse motus. Motus vero rectus non est motus naturalis, ut alias dictum est, sed corporis à sua sede distracti reversio ad quietem &unitionem. quare &circularis potest esse naturalis; violentum hunc motum nolumus. Dicunt non esse praeter naturam, quia conveniret ei ratione alterius corporis. Ita nos &naturalem dicimus telluris motum, cum ipsa (ut alias probatum) tota habilis sit ad circularem circa polos suos gyrationem: tum quodammodo praeter naturam etiam dici potest, Sole cursum promovente, Lunâque cum tellure foedere &motu consentiente.