Latin
CAPVT XI
William Gilbert, De mundo 163
Unproofread scanNot analysed yet
Qui vero imaginantur sidera non posse observari, &hemisphaeria mutari, à diurna telluris revolutione ab ortu in occasum, hi amathematici misere philosophantur. Sed urgent ex sacra paginâ testimonia, Psalm: 74. Ego confirmavi columnas ejus, ergo terra non movetur, ergo etiam stat terra supra columnas. Sacra pagina familiari utitur phrasi pro ingenio humano vult tellurem non dissipari, non confundi. Et 29. Firmavit orbem terrae, qui non commovebitur, hoc est de via, &sede sua, non dejicitur. Et Ecclesiast: 1. Terra in aeternum stat, ostendens ejus firmitudinem. Et I. Paralip. 16. Deus fundavit orbem immobilem, id est non vagum &erroneum. Causam stabilitatis telluris naturalem esse volunt ejus gravitatem: sed terra non est gravis in suo loco; gravitas enim inclinatio est ad locum: extra locum esset gravis, aut partes ejus graves: in loco vero nulla ejus gravitas. Gravitas vero partium, tantum est inclinatio ad suum principium. Ita solidae partes Lunae ad Lunam feruntur; Solis ad Solem. Nos vero, qui fragmenta sumus telluris, &excrescentiae, de mundi systemate &fabrica, pro dispositione in nobis, tantum judicamus. Simplicia volunt esse elementa, quorum quod maxime substernitur, terra est; motuumque imponunt simplicibus tantum unum. At terra simplex &immixta, ut Galenus &vulgus philosophantium concedunt, nusquam invenitur. Terra igitur nunquam movetur simplici motu, quia non simplex. Sed plumbi massa, aut auri, an non simplicem habent rectum motum, quamvis composita sunt? nullae enim telluris partes adeo recte descendunt, ut aurum, ut plumbum; quare maxime perpendiculis instrumentis inserviunt. Ita videre licet quemadmodum ex falsissimis suppositionibus etiam ridicula condant problemata.