Latin
CAPVT XI
William Gilbert, De mundo 165
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si magneticum esset, citius convertendo adjungeret se communi matri, &in parva profunditate quiesceret. Vehementer claudicat Aristotelis ratio 14. cap. 3. de coelo, cum dicit; quod omnia, quae in orbem feruntur, post relinqui à primo motu, &pluribus motibus ferri praeter primum orbem videantur; terram etiam necesse esset, sive circum medium, sive in media sede locatam, duobus motibus ferri. At nos neque tellurem duplici motu ferri ex necessitate putabimus, si reliqua variis aguntur motibus; minimeque id ex eo sequitur. Minus multo valet argumentum, quia Luna diversis motibus non fertur, licet diversas apparentias motuum in cursu suo simplici ostendat nobis. Quin etiamsi terra duplici motu ferretur, ideo progressus, tum regressus &reversiones nobis existerent &apparerent stellarum inerrantium. Quod minime sequitur, non magis, quam quod aspectabilis Horizon à vero per centrum nobis conspicitur diversum in tanta stellarum fixarum distantia. Motor telluris non est in centro suo potius, quam in sua, aut aliena circumferentia (ut quidam putavit Nolanus) nec in ulla alia parte; sed omnes partes homogenicae &primariae, quae &magneticae, ad motum faciunt: motivaque virtus &directiva constitiva (ut ita dicam) ab anima seu primaria sunt forma, quae ut in toto, ita in qualibet parte. Spatia, &naturam similia esse ultra lunam, atque intra ejus cursum &tellurem. Vide plura de his lib. 6. de magnete. Tertius his motus à Copernico inductus, non est motus omnino, sed telluris est directio stabilis, dum in circulo magno fertur, dum unam partem coeli constanter respicit. II. vero &C aequinoctium est tam ad F quam G utrinque, quia aequali declinatione axis FG à circulo magno utrinque non in eodem plano: Angulus ANF: ANG sunt aequales tam in E, quam in C. Ita F in magna illa stelliferi orbis distantia semper respicere videtur punctum cynosurae finitimum.