Latin
CAPVT XII
William Gilbert, De mundo 167
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XII. De motu primi mobilis. D Vtant causam tarditatis aut velocitatis sphaerarum, à primo mobili esse. Stellarum fixarum orbem, primo mobili proximum, tardissime suum cursum absolvere: proxime Saturnus tardior, quam reliqui planetae: Luna vero, quia maxime à primo mobili recessit, celerrime suum cursum absolvit; quasi insanissimus motus institutus sit ad retardandos cursus, mirum quod in tanto tempore non eos ex toto deturbat. Quae vero moventur astra, celeriora sunt &tardiora propter circuli &viae majus spatium, tum propter insitas in movente corpore vires, non à tam stulta perenni sphaerarum retardatione; quasi sphaerae furerent, &debaccharentur, si primum mobile insanissimum illis fraenum non injiceret. Si coelum primum moveretur, non tellus, &impetum faceret in inferiores sphaeras, verisimile quod tam egregium motum aliquis coelorum imitaretur, ejusque volutationes &polos inprimis sequeretur. Sed nullus motus cum diurnae revolutionis motu aut axe illo consistit. ergo neque talis est primus, aut imperans motus. Dignitatem habent sphaerae ab insitis astris, potentiam, robur &influxum. Luna movet terrena aquea, non sua sphaera, sed corpore. Sol sui corporis virtute mundum vivificat. At stellarum fixarum sphaera, si fuerit sphaera ed by sphaera validissima, potentissima, innumeris astris ornatur &confirmatur, quae ἀπλανὴς est non vaga. firmamentum quasi &robur mundi, in quo multae stellae, Solis aemulae, cujus profunditas incomprehensibilis.