Latin
CAPVT XII
William Gilbert, De mundo 168
Unproofread scanNot analysed yet
Itane quis somniabit, a coelo sine robore, sine astro, sine valenti lumine, tam rapide rotari universam rerum naturam, praeter terram, atque implacabili turbine festucas &quisquilias? Coelum si moveretur totum, &non terra, oporteret inferiores etiam sphaeras cum illo motu rotari, etiam &ignis elementum, totum aërem etiam superiorem, quem statuimus totum cometarum locum, qui cum diurna revolutione transire videntur. Cur non &aërem omnem, qui supra ambitum telluris exstat, in quo nubes superiores manent, rapi videmus? igitur relinquit illum vis illa. at quomodo? cum vis, &corpora continuo volutata magis ad angustum tendant; ex. gr. cur cum exterior orbis simul cum magnis orbibus adjacentibus volvitur, exiguus orbiculus aëris inferioris à tanta vastitate totius mundi mobilis circumfusi, qui puncti tantum rationem habet ad totum, &continuatione corporis moti undique cingitur, suae etiam naturae &proprietatis; cur, inquam? quis philosophus tam ridiculus esset, ut illum permanere, persistere, &immobilem esse putaret? flueret igitur à vastissimo, continuo, &contiguo corpore, non quiesceret. At quietem habet. Quare superna illa revolutio non perennis, &imaginatione concepta, nulla est.