Latin
CAPVT XIII
William Gilbert, De mundo 171
Unproofread scanNot analysed yet
Nos vero, rejectis aut approbatis hisce opinionibus, tum demum, quid sit Luna, determinabimus, posteaquam plurima in ea observanda, ostensa &demonstrata fuerint. Ita enim certius de ea sententiam ferre possumus, &incertas opiniones rejicere, si per gradus quosdam, (via certiore) per justas observationes &frequentes, ipsam contemplati fuerimus. Corpus igitur illud quod in sublimi conspicitur, Lunaque appellatur, solidum est, &opacum, minime diaphanum aut luci pervium; quia quod à Sole dimanat lumen, splendidissimum validissimumque, non minus à Luna sistitur, intercipitur, reflectitur, quam à terra fieri solet. Videmus enim in deliquiis solaribus, tanquam opacissima mole, Solis lumen sisti, &averti; etiamsi Luna ipsa obscuras quasdam, &fere insensibiles luces, coloresque vel tum, cum Solem nobis obumbrat, emittit; quorum rationes suo loco dabimus. non enim aut à transitu luminis per semidiaphanam molem, sed neque ex propria aliqua luce, aut virtute, aut actu evenire putandum est, ut plures philosophantes rebantur. Perinde &erronum &fixarum semper, cum è directo subsidet, sive Solis plena, sive orbata, lumina à terris avertit. Est igitur opacum corpus, &sine luce, sine insito splendore, sine ignibus.