Latin
CAPVT XIII
William Gilbert, De mundo 172
Unproofread scanNot analysed yet
Rotunda etiam apparet, &cum nobis umbra videtur, inter summos Solis splendores, tum cum opposita ejusdem luminibus mutuatis refulget, ita circulum exactum ostendit, aut ita de longinquo circulus videtur, ut minimae excresentiae aut eminentiae sub sensum non cadant nostrum. Sed neque planae &rotundae mensae comparanda; sphaerica enim tota est; quod justa incrementa luminis, in justis à Sole distantiis in noviluniis, decrementa vero in veteribus ostendunt, ubicunque Sol Lunave per Zodiacum incedunt, aut quacunque Luna latitudine à medio signorum variaverit, aut dissimilibus distantiis à tellure in eccentricis cursibus abfuerit. Quare ex luminis figura iuxta has causas ad aspectum nostrum advenientis, rationibus facile cuivis demonstrandis, corpus Lunae sphaericum &globosum existit. Proximo loco nobis observanda venit, varia &dispar in orbis peripheriâ differentia, quam antiqui faciem Lunae, quasi Luna binis ciliis, naso &ore vultuosa esset, non minori vanitate, quam apud nos vulgus solet, maculas illas, hominem in Luna veprium fasciculo onustum, per jocum praedicare. De istis in sidere hoc maculis &naevis varie controversum est apud Veteres. Nos vero, ut certius de illis judicare possimus, Selenographiam sive Lunae descriptionem damus; quam male Antiquitas praetermisit omnis, qua, post tot annorum curriculum, intelligeremus, num in illa maculae apparentes immutatae fuissent. Praeterea talis descriptio necessario requiritur in observatione corporis Lunaris, num omnino non volvatur (ut ab Aristotele persuasum est, &acceptum) aut aliqua ex parte convertat se; tum quomodo in motu suo menstruo inclinet polis suis, polis scilicet corporis, versus mundi partes aliquas certas; tum etiam, qua ratione telluri conjuncta sit, &cum telluris positione consentiat. Quae omnia recte observari, aut aliquomodo cognosci non possunt, sine partium ipsius Lunae per maculas illas distinctione. Quod vero Lunam, tellurem alteram minorem, aut corpus aliud telluris modo ordinatum, existimamus, id postea confirmabimus. Damus jam apparentis orbis descriptionem tanquam geographiam alteram, quibusdam nominibus geographicis discretam, ut melius quisquam &facilius illam mente comprehendere &firmius retinere possit.