Latin
CAPVT XIV
William Gilbert, De mundo 175
Unproofread scanNot analysed yet
fiunt à relucentia telluris &effluviorum ejus, tum à reliquorum siderum lumine; quia effluvia Lunaria concipiunt à Sole lumina secundaria in partibus extra radios Solis, &sicut continuata crepuscula; idque magis quam in terra, quod Luna minor terra, ab ampliori luminoso corpore solari multo plusquam dimidiata peripheria irradiatur. Ab aliis astris illuminatur, sicut &terra. In novilunio apparenti, cum Venus 15 aut 20 gradibus Lunam praecedit, uti falcata luminis forma à nobis conspicitur propter Solis radios, ita &Venus ex altera parte, proximas Lunae extremitates, versus se, miti quodam lumine illustrat, ut à nobis quasi falcata conspiciatur. Idem est &in veteri Luna ante conjunctionem, ut recte Baptista Benedictus observat, ac nobis saepissime conspectum; ut &veteri Luna cum ambo astra per convenientes distantias utrinque Lunae adstant, sicut mane facile tunc animadvertitur proximo loco.