Latin
CAPVT XIV
William Gilbert, De mundo 174
Unproofread scanNot analysed yet
Mutua officia sunt inter tellurem &Lunam; Luna pernox telluri lumen offert, quantum ab opaco poterit mutuato à Sole lumine. Terra Lunam lumine mutuato à Sole ferit, exiguo tamen; attamen cum Lunae lumine comparando &aequivalenti: Luna ut Eclipsim facit Solis, cum inter nos &Solem interjacet, ita tellus, Solis facit Eclipsim, privatque Lunam lumine Solis. Eclipsis igitur Lunae apud nos est Eclipsis Solis in Luna, &Eclipsis apud nos Solis, est Eclipsis telluris apud Lunares; ita enim tellus pati videtur luminis interceptione atque Luna. Vnumquodque astrum sua specifica natura &primaria imbuitur. Nam si in prato &herbaceo campo, variae sint herbae, virtutibus variis dotatae, consentaneum est magnos orbes, suis etiam peculiaribus virtutibus informatos; non lumina sunt otiosa, non omnem vigorem in tellurem infundunt. Lunam, quae in plurimis cum tellure consentit, quae similibus affectionibus à Sole patitur, tellurem etiam alteram esse, cum antiquis Philosophis putare consentaneum est, non ut sit densior pars sphaerae nugatoriae. Luna ut sua interpositione Solis lumen impedit, ne tellurem percutiat; ita tellus lumen Solis, in Lunam incumbens, in plenilunio ecliptico intercipit. Luna afficitur à Solis lumine sicut terra: In ea enim est aurora &vesper, meridies &multa nox, crepusculum matutinum, &vespertinum, calores praesenti lumine, frigora ejus absentiâ. Luna nullam ex se habet lucem, quemadmodum &terra, quae in Eclipsi Lunari tanto magis obscura est, quanto magis umbrae telluris cono velatur. Hinc varii eclipsium colores numerantur à Ptolemaeo, Magino, &aliis, qui ab umbrae varietate quodammodo fiunt. Colores etiam illi &lumen, tum in eclipsi obscurum, tum in novilunio in aversa parte à Sole, quam nos conspicere possumus.