Latin
CAPVT XV
William Gilbert, De mundo 177
Unproofread scanNot analysed yet
Videmus namque maria &Oceanum longe lateque splendescere, cum juxta mare in altioribus montibus &clivis positi sumus; terrae vero siccae faciem, obscurius nobis referre lumen, &tamen in undas penetrat magis multo lumen, quam in terram siccam. Quod si perspicuitas talis esset, qualis est aëris, tunc transiens lumen, nec umbrae gibbosum arcum efficeret, nec Sol justis cornubus, ut solet luminibus suis in noviluniis ad nos perveniret. Sed &semper videmus per maculam ipsam, ubi amplior fuerit, imaginem apparentis luminis justam esse, cum eo quod per mediam splendentis Lunae regionem transit. quare macula non est perspicuitatis nota. Sed de maculis Lunae varie controversum est. Alii absurdius, formam, quae in Luna cernitur, affectionem visus esse dixerunt, prae imbecillitate splendori cedentis. Clearchus voluit, quae vocatur facies, simulacra esse specularia, &imagines magni maris in Luna apparentes. nam &orbita cum reflectitur, saepe attingere solet ea quae non recta videntur: &plena Luna omnium speculorum aequabilitate &splendore purissimum est. Itaque sicut arcum caelestem vos putatis visu ad Solem refracto in nube conspici, cui humida sensim laevitas &colliquatio inest; ita ille existimavit, mare exterum in Luna conspici, non eo quo est situm loco, sed quo visus radii refracti ejus resplendentiam attingunt. Maculae in orbe Lunari maxime sunt conspicuae die uno aut altero ante plenilunium, cum jam occidente Sole, Luna fuerit supra terram, neque lumine Solis aër circumstans nimis fulget, nec Luna lumine mutuato nimis coruscat; unde magis continuata lux in se tollit opacum lumen macularum. Nam in pleniluniis multa nocte tam luminosa est Luna, ut partes minus lucentes multo minus appareant. Hinc arbitror, si Luna longius abesset à sensibus nostris, ita ut non major appareret quam Iupiter aut Venus, fore ut istae maculae laterent, luce in angustum coëunte.