Latin
CAPVT XVII
William Gilbert, De mundo 178
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVII. De via Lunari. C Ol in Zodiaco cursum habet suum peculiarem, quae via ecliptica dicitur, in qua certa semper &perpetua ejus semita, seu potius sub ipsa ecliptica. Luna vero, quae circa tellurem movetur, non per eclipticam, sed suâ etiam, per omnia secula usitata, motione in circulo agitur obliquo ad eclipticam, juxta omnium observationes. Sive enim orbe homocentrico &inclusis epicyclis, juxta opinionem &calculum Copernici, sive antiquorum eccentrico &epicyclo, Orbium semper Lunae plana superficies, eclipticae superficiem, diametro per telluris centrum transeunte intersecat; cujus mutuus sectionis angulus ponitur partium quinque, semper constans &certus, quanta est maxima Lunae latitudo. Quo fit, ut axis homocentrici Copernici, vel axis deferentium apogaeum, Zodiaci axem in centro quoque mundi secet; polique obliqui hujus plani orbium Lunae, à Zodiaci polis quinis etiam partibus declinent. Intersectiones mutuae eclipticae lineae &hujus Lunaris sunt duo puncta, quae caput &cauda Draconis appellantur. polos vero hujus itineris non solum Luna tota observat, sed etiam ejus partes destinatae, seu poli corporis Lunaris, certo collineant in illos terminos; non aliter quam tellus, cujus poli versus cynosuram &adversam coeli partem diriguntur. CAdibzy G Goog