Latin
CAPVT XVII
William Gilbert, De mundo 179
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVIII. De Lunae motu. N manifesto scandalo motus Epicycli respondet FernePius: Lunam in epicyclo circa proprium centrum proprium habere motum, Epicycli motui conformem, in contrariam tamen partem; ex quo motu consequitur, ut Luna semper maculatam faciem nobis obvertat. cui objectioni Fernelio etiam assentitur solutione Clavius; neque hoc mirum videri debet &absurdum, quamvis Aristoteles stellis proprios motus negaverit. Cum enim φαινόμενα ostendant Lunam ferri in epicyclo, &semper eandem faciem ad nos convertere, necesse est eam proprio motu circa proprium centrum circumvolvi, ut semper in stabili quodam libramento permaneat. Ita primum abjuranda est Aristotelica &Astronomorum &vulgo philosophantium sententia tritissima, astra ferri à sphaeris. Praeterea si in sphaerula seu epicyclo Luna proprio cursu &impetu ipsius corporis procederet, an non omnia, quae in opposito circello aut ambulant ut homines, aut feruntur ut corpora quaecunque, an non inquam necesse sit, cum in circulo descenderit homo, aut corpus quodcunque, partem unam converti ad nos, aliam vero tunc aversam nobis in conspectum dari, cum ascenderit rursus circellum ex altero latere? Sed fingit Clavius, stabili quodam libramento permanere. Forsan vult illo libramento terram respicere. quare ponderat Luna forsan versus tellurem tantum: ineptius multo quam Ovidius putat tellurem in aëre ponderibus libratam suis. Sed non licet, quaecunque quis voluerit, in philosophia fingere, nisi ejus opinionis aliquam rationem meliorem adferat; alioquin omnes poëticas licentias superabunt Philosophi. Mensis synodicus constat diebus 29, horis 12: scrup Maximam, 65 terrae semiCopernicus novae &plenae diamet. scrup. 30. Lunae distantiam statuit (Minimam, 55: scrup. 8. Maximam 68: scrup. 20. Dividuae Minimam 52: scrup. 17. Medium inter novam &plenam, maximam &minimam sunt semidiamet. 60: scrup. 19. Medium dimidiae semidiamet. 60: scrup. 183. Medium utriusque, partium 60: scrup. 183.