Latin
LIBER
William Gilbert, De mundo 195
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER Propter Apogaeum aestivo solstitio vicinum novem fere diebus Sol diutius moratur in Borea, quam in Austro. Mora autem diuturna luminis, majores per multa saecula facit immutationes, generationesque rerum firmiores. In exortu Solis, cum propter refractionem luminis videtur trepidare, observandum, num vacillans lumen trahatur versus finitorem magis, vel medium coeli. quod si versus finitorem, Solem &coelum moveri videtur; sin tremat, &inclinet magis versus medium coeli, tunc tellus coelo stante movetur. Sol, qui ignis potentissimus est, tellurem Lunamque, si non in convenienti distantia essent, dissolveret, etiamsi motu &gyratione sese tuerentur. Superna Lunae magis incalescunt à Sole, quàm facies nobis semper exposita, quia in conjunctione semper magis appropinquant Soli. CAPVT XXI. An lumen Solis tollat aspectum stellarum in die, vel potius terra illuminata à Sole, illo lumine sensum oculorum perturbet. Tellae suis luminibus plurimum micant, &ab oculis nostris conspiciuntur dum oculum eorum lumina feriunt. Sol ita oculos &sensum movet, ut vix quisquam illum constantius respicere possit; at si à Sole conversus aspectus ruerit, Sol sensum non perturbat. Cum verò supra tellurem lumina reflectuntur, aërque circumstans illuminatur, oculus undique de die, quocunque conversus, lumine perfunditur praesentiori quam ab astris. quare astra interdiu non videntur, neque postquam Sol decesserit sub Horizontem, in primo crepusculo, relucente adhuc aëris parte. Non igitur propter Solis lumen primarium, Bb 2 sed ed by Go sed secundarium à tellure, stellae non videntur. ob eamque causam, si longe à terra in inani spatio oculus esset, etiamsi Sol appareret, nec sub mole telluris delitesceret, tamen astra illa scintillantia ab oculo apprehenderentur; sic &Sol, &reliqua astra conspicerentur, non tamen illa quae prope Solem essent, sed longius disjuncta &remota. Vide de planetis, an ideo calescant magis aut minus, quia Sol eos magis calefacit, &urget lumine, quod ad nos pervenire potest.