Latin
CAPVT XXII
William Gilbert, De mundo 196
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXII. De motu Solis &Terrae. Otus terrae juxta Copernicum planius quam ab eo M describitur sic habet. Esto primum Zodiacus mundi ABCD, in quo annuo cursu moveatur centrum terrae in consequentia circa Solem; ita ut Zodiacus telluris, &Zodiacus mundi sint in eodem plano semper, ut in subjecta figura; &partes Zodiaci telluris, &partes Zodiaci mundi semper situm habeant consimilem; quod fieri non potest nisi Zodiaco terrae tribuatur alius motus supra suos polos in antecedentia. Ponatur enim, verbi gratiâ, centrum terrae in A quod sit initium Cancri, &similiter statuatur Zodiacus terrae, ut in eadem diametro CA cadant initia Cancri &Capricorni, tum mundi, tum telluris, sibi mutuo respondentia. Erit igitur initium Cancri in Zodiaco telluris, ad exteriora respiciens sphaeram fixarum; initium autem Capricorni ad interiora respiciens centrum seu Solem in E. In hoc situ Sol videbitur in initio Capricorni Zodiaci mundi, &si motu diurno convertatur interim tellus circa centrum super polos Aequinoctialis, EA perpendicularis à Sole cadens in initium Capricorni Terrae, detis; quod non est conveniens. Vt igitur situs eorum similis permaneat, quantum centrum A movetur in consequentia, tantum movetur circumferentia in antecedentia, cumque A confecit quadrantem circuli in B, erit D in loco C, &B in loco D.