Latin
CAPVT XXII
William Gilbert, De mundo 200
Unproofread scanNot analysed yet
Esto DFCG solstitiorum colurus, in quo poli mundi CD, aequinoctialis mundi circulus AB, in quo continue moveatur centrum terrae A, ab occasu ad ortum; interim vero moveatur globus telluris circa centrum A, super polos suos C d polis mundi parallelos, ut ejus aequinoctialis ab in eodem plano sit cum aequinoctiali mundi AB, &moveatur similiter ab occasu ad ortum ad faciendum motum diurnum. Tertio autem circa idem centrum E describat Sol parvum circulum aequinoctiali obliquum, cujus circuli communis sectio cum coluro praedicto, sit gh polique G &F. per puncta autem g &h ducantur aequinoctiali parallelae e gi &fhk. Manifestum est, quod cum Sol erit in h, describet unum tropicum, &cum in g alterum, &cum in E aequinoctialem: Et interdum Sol aberit à terra &interdum propius ad eam accedet.