Latin
CAPVT XXII
William Gilbert, De mundo 199
Unproofread scanNot analysed yet
Polus enim Aequinoctialis terrae semper idem respiciet coeli punctum (verbi gratia versus A &D) quia Zodiacus terrae &mundi eundem, ut ante diximus, semper servant situm. At si non sunt illi duo motus aequales, uti non sunt exacte, manifestum est mutatis locis Aequinoctiorum, mutari etiam polos mundi proportionaliter, servato tamen angulo inclinationis semper eodem. Alius movendi modus Nolani cum esset junior. Moveatur terra circa suum centrum &super polos Aequinoctialis ad faciendum motum diurnum. Annuo vero motu moveatur Sol circa ipsum in Aequinoctiali circulo mundi. Tertius vero motus detur centro terrae per rectam lineam. Exempli causa sint hic C &D poli mundi, E centrum terrae, AB Aequinoctialis mundi circulus, in quo semper annuo motu circa terram Sol moveatur, E autem centrum terrae non semper sit ubi nunc est in aequinoctiali mundi, sed interdum in E versus polum D, interdum in A versus polum C. Manifestum est perpendicularem à Sole modo descripturum aequinoctialem terrae, nempe cum centrum terrae est in E; modo tropicum utrumque: cum nempe est in E Boreali parte, Tropicum Google cum Capricorni; cum vero in Austrina parte, Tropicum Cancri: in locis vero intermediis circulos parallelos intermedios. Sed hic supponitur motus rectilineus, quem vulgares non concedunt in coelestibus. Alius modus juxta Nolanum.