Latin
LIBER
William Gilbert, De mundo 206
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXIII. De stellarum scintillatione. Ristoteles ait scintillationem stellarum fieri ratione affectus nostri ob maximam distantiam: qui etiam putat visionem fieri extramittendo, quod alio in loco negat; cujus ratione Saturnus magis scintillaret quam Venus; quod falsum esse quisque visu percipere potest. Neque scintillatio stellarum, ut vult Baptista Benedictus, ab inaequalitate motus corporum diaphanorum mediorum nascitur, veluti si inter aliquod objectum &nos aliquis fumus, qui adscendit, intercesserit, videmus objectum illud quasi tremere; cui etiam eodem modo respondemus, oportere Saturnum plus tremere quam Venerem, praesertim in distantia maxima; quod lumen Saturni ad oculum nostrum per multas &diversas diaphaneitates penetraret, per multos scilicet planetarum orbes. Sed existimandum potius, lumen stellarum fixarum scintillare propter excellentiam; ut Canis major, Lyra &Arcturus tremunt plurimum: Sol ipse plurimum tremit, Luna vero nihil omnino, cum mutuato tantum fruatur lumine, lumenque ejus secundarium tantum sit. Ita planetae reliqui non ita primarie resplendent, ut fixae stellae: &mutuato propter propinquitatem Solis utuntur lumine: &si quod primarium habuerint lumen, à secundario impeditur. Insuper distantiae faciunt lumen splendidius: Luna enim si longius abesset, maculas nobis non ostenderet, sed illuminaret Mercurii modo; quare nec ita scintillat. Veneris etiam stellae lumen licet egregium, non tam limpidum tamen ut Canis majoris: nonnullae etiam sunt fixae minoris luminis, quae non scintillant. Quae maxime scintillant, constantia habent lumina &propria, tamen miII.