Latin
LIBER
William Gilbert, De mundo 207
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER. minores stellae in majori Solis distantia. Atque haec scintillatio quae sic improprie ab auctoribus vocatur, vacillatio est, &tremor luminis, neque ab egregio lumine sit, sed in aëre circumfuso efficitur. Manifestum, quod prope Horizontem multo magis vacillant, quam in summo coeli, aut alia quavis parte. transit enim lumen longius per aërem istum magis vaporosum; quare &refringitur magis, ut etiam majora in tali positione apparent lumina. Aër vero ille diurna telluris volutatione motus, movet &lumen refractum, &conceptum aëre labente, ex quo motu vacillatio seu tremor apparet. Sed dicet aliquis, à ventis hoc magis fieret. Sed venti non tam alte adscendunt, nec tam late patent, ut magnam vacillationem faciant. manifestum tamen, quod cum venti sereno coelo vehementius flant, tunc majores paulo esse luminum astrorum vacillationes.