Latin
CAPVT XXXIII
William Gilbert, De mundo 219
Unproofread scanNot analysed yet
MISCELLANEA Quae sparsim sub sua capita referri debent. VAs plumbeum cum innatat simul &sustinet, an non sit gravius quam tantum aquae? Graviora an sint aqua, ea quae in aqua merguntur, in eadem Proportione? Clavius non intelligit Copernicum, cum nescit percipere quomodo in Coluro solstitiorum, terrae poli motus efficiat declinationem diversam Eclipticae ab aequinoctiali. Nam cum movetur alio motu extra quasi colurum, non est ille motus revera extra colurum, cum aequinoctialis circuli motus colurum etiam moveat. Lateres praeparati affricati magnete etiam concipiunt politatem robustiorem, &attrahunt magneticum ferrum firmius. Ligna vero, ossa, lapides alii, &reliqua metalla praeter ferrum, fricata minime acquirunt tales vires, nec inde alliciunt quicquam. Fluida corpora, aut inania spatia politatem non habent. Fac periculum an major minorem fuget à se in objectu Solis in unda. Glacies innatat aquae, quae tamen gravior &densior est aqua; propter aëris majori quantitate, quam in aqua mixtionem. An in plumbo liquefacto plumbi globus innatat, sicut in auro aurum, in plumbo albo plumbum album. Forma primaria globorum, quae in substantia homogenea consistit, diversa multum à secundaria &specifica generatorum forma. Forma illa singularis est, &peculiaris, non specifica, aut Peripateticorum causa formalis &secunda forma dicta; non generatorum corporum propagatrix, sed primorum &praecipuorum globorum, &earum partium homogenearum, non corruptarum propria entitas &existentia; quam nos primariam appellamus formam, non formam primam Aristotelis; sed quae globum suum tuetur &disponit. Aromata calorem excitant à naturis specificis, &substantiae acrimonia à diuturno calore nata.