Latin
CAPVT XXXIII
William Gilbert, De mundo 220
Unproofread scanNot analysed yet
Pungunt igitur, rodunt, irritant per substantiam: subsequitur calor in corporibus nostris, &actus assurgit in humore. Siccis imposita, ut ferro &lapidibus, calorem non excitant. Sic aromata plurima, &nonnullae herbae, in se calorem continere videntur conclusum suae ac propriae materiae septo. Metalla confuse generantur in venis, &cum recrementis, &varia inter se. Fit plerumque ut nonnulla quae specie sunt diversa, cum separantur, unum tamen constituant corpus. Ab origine metalla simul in una eademque vena oriuntur in uno concreto corpore, aurum, argentum, aes, &recrementum. Ita in lacte butyrum, caseus, serum; In favis, mel, propolis &cera; quae posteaquam separata sunt, suis formis dotata existunt. Neque caseum, si macer fuerit, quisquam commutare potest in butyrum, nec butyrum in serum; ita neque mel in ceram.