Latin
FINIS LIBRI SECVNDI
William Gilbert, De mundo 221
Unproofread scanNot analysed yet
MEILOROLOGIA CONTRA ARISTOTELEM. LIBER TERTIVS. Inprimis constat eam de aëre &elementis, quam in libro nostro de rerum principiis descripsimus, recipi &scriptis monumentis permanere Philosophiam, quae vulgo captu &intellectu facilior putatur, quanquam vanissima sit &inutilis. Nam praeterquam quod imbecilla ingenia nugae delectant (quemadmodum monstra in picturis) etiam philosophari cupit ipsa ignorantia; &communis omnium error plurimos vel invitos trahit. CAPVT PRIMVM. Meteorologia quid sit. Eteorologia enarratio est eorum omnium, quae in sublimi, in aëre sunt suspensa, aut feruntur, aut apparent; praecipua Philosophiae naturalis &inclyta pars. nos impressionum doctrinam appellare possumus, quod ut plurimum in superiori loco contingant, &quasi impressae videantur, calore &vigore seu spiritu terrestris globi, aut coelestium corporum influentia. Dici etiam ut plurimum possunt ostenta, quae animos hominum suspensos faciant ac dubios. Sed nos Aristotelem secuti &persecuti, latiorem ingressi sumus dicendi campum, cum ille non superna tantum, sed inferiora, &pedibus nostris substrata, maria, montes, flumina, fontes, terrarum penetralia, hoc uno sub titulo perscrutatus fuerit. Quare non solum Meteora, quae a vulgo philosophantium dicuntur corpora imperfecte mixta, propter subitam generationem, &facilem resolutionem; sed &alia, etiam magis firma &cohaerentia, perfectius à natura elaborata, à nobis inquirenda veniunt.