Latin
FINIS LIBRI SECVNDI
William Gilbert, De mundo 222
Unproofread scanNot analysed yet
Quare è Veterum elementis, de subjecto harum rerum, anima &materia, de mari, fluviis, montibus, terrisque dicendum; de ardoribus, quae ὑπεκκαύματα; de vapidis quae ab halitu prognata; de apparentiis, quae φάσματα &κατʼ ἔμφασιν existunt; quae licet spectata per se existunt sine ὑποστάσει, tamen in subjecto fiunt omnia. CAPVT II. De materia sublimiorum impressionum. E harum impressionum materia, alia longe sententia nostra à Peripateticorum doctrina. Verum quidem est, terram &aquam, globum scilicet terrestrem, materiam suppeditare praecipuam, &per ἀναθυμίασιν seu evaporationem ad superiora scandere; quam dividunt in humidam, quam vaporem, &siccam, quam exhalationem appellant. Sed intelligendum in terrestri globo duplicem ubique confusum humorem, aqueum &pinguem; ab his aqueae &pingues evaporationes, aut mixtae, excitantur caloribus &radiis; crassae aut tenues, cohaerentes aut confusae plurimae &continentes, aut paucae &exiles; plurimis inter se differentiis, ob variarum causarum actum, disjunctae. Quin &plerumque aliquid de valida &communi terrenorum hypostasi, sale scilicet, effertur; ab his elaboratis, tam varius fit caliginosi nostri coeli apparatus. Elaborantur perficiunturque à calore tam insito, quam circumfuso, aut insito in medio, aut continuato à Sole &astris; aut fuga caloris, &exstinctione, qualia quae frigida dicuntur; nomine indito distinguendis naturis, ob privationem, orbitatem, &perditum &amissum calorem, non effectricem vim aut qualitatem. Humidum vero continent plurima dissimilitudine discretum, ob varium caloris modum, &moderationem materiae. Siccum vero à communi omnium matre reportant, quod etiam coelorum efficientiis diversis suas induit dissimiles naturas.