Latin
CAPVT III
William Gilbert, De mundo 227
Unproofread scanNot analysed yet
Cometae motum habent velocem, atque plerunque cum velocissimi sunt, &caudae longissimae, moventur tamen ducente incendii cuspide; veluti anno 1578 cometa praeeunte cauda, iterque monstrante. Quod contrarium omnibus ignitis, non solum in inferioribus apud nos locis, sed superius etiam contigit; veluti qui facibus ardentibus &artificiosis flammis transcurrunt, trahitur semper post facem flamma, &post volantes machinulas ardor; quemadmodum transcurrentes stellae vocatae, quae ignitae sunt impressiones, flammeum candorem longo tractu impulsi ducunt. Sed quid ita Solem cauda semper aversatur? nam licet crines undique diffundi sint visi, longior tamen barba, aut cauda ingens, nusquam Solem respexit, quantum ullis monumentis intelligere possumus. quae vero à me visae sunt, &observatae barbatae &caudatae, semper à Sole lumina dimittebant. Magna illa caudata anno 1578 altera vero quae à me, &aliis, observata fuit Cantabrigiae 1569 à secundo Novembris ad duodecimum diem; quo tempore, nostro hoc nebuloso &insulari aëre, frequentes nubes plurimum impedierunt, Sole permeante per posteriora signi Scorpionis. Cometes absque magna alteratione ad humerum Ophiuchi dextrum caudam extendebat, seu potius barbulam tenuiorem à Sole aversam. Anno 1556 Cometa tertio Martii conspectus, ut multi annotaverunt, non procul ab ipso Zodiaco, circa Libram, cauda praelonga versus occasum exporrecta secundum rectam lineam à Solis corpore, per cometae caput in oppositam partem, paulo antequam Solis vicinia ejus aspectum eriperet, itinere propemodum per polum Ff 2 ZoDic Zodiaci facto, ad sedem Cassiopejae pervenit circa Aprilis 18 diem, in omni statione semper in contrarium Solis lumina intorquebat sua. Exhalationes, quae calidiores tenuioresque, altius assurgunt, cometisque videntur (si modo ullae) materiam praestare.