Latin
CAPVT III
William Gilbert, De mundo 226
Unproofread scanNot analysed yet
tamen longissima caudata anno 1579, duorum signorum spatiis elongata, &diuturno tempore, magnaque illa stella, monstrante Archonte Aristaeo, cujus lumen usque ad tertium coeli spatium, instar saltus, diffusum fuit, debacchante tam immodice igne, non è vestigio absumpta. Sed quam illud amplius inepte; in flamma effigiei ex foventis naturae lineamentis descriptio? in lampade flammulam quid quaeritis in oleo, aut in lucernae cujuscunque fomite? At erumpentes illi ardores, criniti, barbati, videntur ab uno conglobato acervo erumpere semper, tanquam à basi &origine. quod si materiae vis &dissimilitudo, dissimiles ornaret flammas, non semper ab uno quasi fonte a b flammae acies c erumperet, &in C aut tenuior aut angustior evaderet, quam in a b; sed à C etiam in a b. &ab fg in h: flammaeque acies non ut lucerna, aut acervus stipulae: sed ut in latissimis campis segetes ardentes flammam non darent longissimam &turbinatam, sed latam &aequabilem.