Latin
CAPVT VIII
William Gilbert, De mundo 24
Unproofread scanNot analysed yet
Tantummodo talia tantaque contingunt frigora à Solis ad alterum Tropicum recessu; ita Sole declinante ad aliam mundi plagam, aut perit elementum illud, aut binis suis qualitatibus ita exuitur, ut non amplius generationi inservire possit. causa vero nulla frigoris ostenditur; nemini enim notum fuit, unde in aëre frigus est vel fuit; quod ex nostris principiis postea apparebit. Iam vero in calidis regionibus licet aër terrae proximus incalescat, superior tamen ad altorum montium, ut Alpium, culmina frigidissimus sentitur, nivibusque perpetuis montium juga excelsa convestiuntur, vel in calidissimis Africae, Asiae, aut Americae regionibus. quare ubique gentium supremae &excelsae rupes, montesque &inaccessa loca rigent, aëremque adeo inclementem habent, ut vix aër dici possit. Sic frigus semper supra, contra aëris naturam calidam, vel ipsis praesentioribus multo, &adjuvantibus magis ignis caloribus concameratis, aërem convexantibus, convestientibusve, existit. Siccine calor ille etiam elementum in limine &margine deserit? manifestum quidem, illam perpusillam partem esse vastissimae regionis aëris, quae supremos montes attingit. In frigidis Zonis exiguus calor; nisi aliquando aestate, propter moram Solis diuturnam supra Horizontem, valentior fuerit, in planis maxime regionibus; hieme nullus sentitur. In calidis vero, licet juxta terram, ex alia quam ex sua constanti natura, ex Solis radiis (manifesta causa) aër efferbuerit, tamen ad altitudinem rectam trium vel quatuor milliariorum, ad montium excelsitates vix tepidus aër attollitur. Sic quinquies millesimam partem Peripatetici aëris non implet calidus halitus, praeterquam calidiorem molem igni vicinam, quam in suprema regione fabulantur. Perinde dicas nigrum funem illum, qui yGoogle ad mille passus extensus, altero fine tantum semipedali nigro colore tingitur, cum funis alioqui talis albus fuerit.