Latin
CAPVT VIII
William Gilbert, De mundo 25
Unproofread scanNot analysed yet
Sed mirum quomodo Aristoteles elementi aëris machinam suis opinionibus deformavit: In superiori parte siccum vult, οὔκ ἐστιν ἀὴρ μόνον, ἀλλὰ μᾶλλον πῦρ: non est aër solum, sed potius ignis: ergo non calidus &humidus. Humidam etiam vult inferiorem regionem à vaporibus assurgentibus; Mediam constituit frigidam. Ita totum elementum, vastumque naturae primordium perit, &mutationem habet, ab igne superior aër, à tellure inferior, medius à phantasmate quodam &opinione transformatus est. At nostri Peripatetici cum indiciis quibusdam, &ex meteoricis concretionibus à frigore genitis, intellexissent paulo superiorem aërem vehementer frigidum, Antiperistasin quandam mentiti sunt, plus quam pueriliter, per contrariorum circumsistentiam, atque ita frigus à supremis &imis caloribus cogi undique &intendi: Vnde mediae aëris regionis immane &perenne frigus, calidis etiam temporibus; Hinc grandines &glaciales imbres, guttaeque aestate quam hieme grandiores. qua turpitudine in Philosophiâ litteris mandatâ, non admissa unquam gravior. Atque hinc facile apparet quantas dementias &miseras rationes subornare oporteat, ut tam insulsa haereat in animis hominum fabula. Non enim frigus illud ex proximis caloribus quovis modo augeri potuit. nam licet in solidis corporibus calor inclusus, ab ambiente frigido (occlusis inde spiramentis omnibus) incenditur magis, si fomes fuerit, atque ita per antiperistasin inardescunt saepius corpora; non tamen inde sequitur, frigidum aut minus calidum corpus, licet solidum, (multoque minus fluidum &tenue) ab ambiente calido amplius refrigerari, aut frigus conceptum intendere.