Latin
CAPVT VI
William Gilbert, De mundo 244
Unproofread scanNot analysed yet
Restat ut cometarum jam causas, locos &naturas certius apponamus. Atque excutienda prorsus jam primum vetus &inveterata superstitio coelorum Aristotelicorum &elementorum, nec credendi illi toties decantati limites, ad Lunae concavum hujus caliginosi coeli nostri, ut satis à nobis, cum de elementis Peripateticis disputatum, varia ratione probatum est. Quid igitur cometa sit tunc melius certiusque judicabimus, cum à distantiis, à locis, à radiis, à luminibus, à magnitudine, temporibus, motibus, incrementis &diminutionibus, efficientiis etiam omnes indicationes comprehensae fuerint. Cometa alius ad medium aëris, sive sublunaris intercapedinis, alius concavo Lunae finitimus, alius supra Lunam in Mercurii orbe, alius in Veneris orbe, alius vel sublimiores superat planetas. Existunt in Australi plaga, ut in Septentrionali &Zodiaco declinant ad ipsos polos, per uniuscujusque Asterismi stellas incedunt; Nec ulla coeli plaga illos respuit. Radios habent longiores, semper à Sole aversos, aut rectos, aut curvos, pyramidales, aut aequaliter latos, aut latiores in fine, aut dispersos, aut sunt sine radiis. Luminosi alii, alii obscuriores; colorum varietas ut plurimum ex regionis dispositione, &aëris inferioris affecti nota imponitur. Exigui, sunt duorum aut trium graduum, maximi alii &horrendi duorum signorum, plures mediocres. Alii paucorum dierum, alii septimanas implent; alii bimestres vel trimestres, alii toto apparent anno.