Latin
CAPVT VI
William Gilbert, De mundo 245
Unproofread scanNot analysed yet
Motum habent vagum &incertum, secundum ordinem signorum &contra: nunc cursu incitatiori, nunc tardiori, aliquando absque ullo, praeter diurnam revolutionem, motu vagantur &errant; non tamen ut errones stellae in Zodiaco, sed toto coelo, idque dissimili gressu; veluti illa Regiomontani maxima: adscendunt praeterea à terrae centro, &rursus versus illud devolvuntur. Cometae in spatiis sphaeris destinatis conspecti non moventur motu sphaerarum illarum, nullius planetae incitatione; quare orbes illi reales non sunt, quoniam tum ab illis moverentur. Tycho Brahe vult, cometam aliquando caudam extendere è contrario Veneri potius quam Soli. Potest hoc aliquando fieri, &tamen causa potest esse in solaribus radiis, cum materia divertit lumen aliquantulum; ut saepius videmus in radiis vespertinis per nubes. Sed hoc inquirendum, num unquam alias in aliis positionibus Venerem respexerit. credibile hoc fortuitum, semel ex deviatione radiorum. Cometae vaga corpora &nova politatem non habent: quare vagantur &errant. Splendescunt latiori coma, ut plurimum paulo post principium, ut etiam delitescunt paulatim prope finem &occasum, à maxima mole aliquando ad minimam, aliquando, sed rarius, magis sunt subitanei. Siccitates saepius insequi solent. His ita constitutis, ac prorsus explosa illa opinione de flammifera eorum substantia: sciendum globos in interiori mundo moventes, septem quos diximus errones, magnitudinibus &efficientiis insignes, globum etiam nostrum (quem &octavum vocant, sive moveatur, ut mihi Hh 3 dibzy G Goog mihi semper plurimis argumentis, tum demonstrationibus, tum instrumentis quibusdam naturalibus, pro certo constat, sive immobilis ut centrum nescio cujus circumferentiae, permaneat) mirabili nexu tam motuum, quam positionum, tum compassione naturarum, praeter illam quae à luminis radio dimanat, conspirare. unusquisque ab alio movetur, consentiuntque harmonicè tum distantiis, tum motibus.