Latin
CAPVT VIII
William Gilbert, De mundo 247
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VIII. De lacteo circulo. Voniam multo certius de aetheris natura sententiam dicere, cognita lacteae viae apparentis ratione possumus, necessarium est illud in coelo apparens, &quid sit, quasi cingulo quodam per universum coelum circumfusum jubar, ostendere, &acrius contemplari. Vana Pythagoreorum &antiquitatis fabula censenda, de Phaëtontis errantis incendiis in aethere; quorum reliquias, aut vestigia, lacteum volunt circulum esse. Quamquam sunt fabularum interpretes, qui Phaëtontem magnum fuisse errantem cometam, ex quo dissoluto lacteus circulus principia sumebat, constanter affirmant. Anaxagoras eorum siderum, quae à Sole lucem non habent, naturale &peculiare lumen, lacteam viam esse sentit.