Latin
CAPVT VI
William Gilbert, De mundo 246
Unproofread scanNot analysed yet
Interiores mundi hypostases sunt, ab horum aliquibus: nunc plurimis, nunc paucioribus. ob configurationem, situm, &motum effluunt per vasta aetheris spatia confluuntque resolutae substantiarum proportiones, variisque modis, nubium instar, conglomerantur, quas illico Solis radii illustrant feriuntque: variamque formam à varia materia praebent. Et quamquam non ita materiae molem amplam accumulent constantiores illustresque planetae, ut terra aut Luna; suorum tamen corporum dimittunt fluores, instar spirituum diffluentes. Fiunt itaque cometae tanquam generali in aethere recessu: qui cum zvzygiis compinguntur, contrariis rursum motibus dissolvuntur diffluuntque; atque si in terram delabuntur partes ullae, aut vis ventorum ingens, aut siccitates magnae insequi solent. Planetas fundere &dimittere suas substantias, in Luna manifestum est sensibus nostris, mediantibus ejus spiritibus, qui sunt ipsae substantiae; qui spiritus apud nos incorporantur, atque illa est crescentium omnium à Luna impraegnatio. Non illud fit nudo lumine &radio phantastico, etiam &ad terrae angulum impellit maria, atque supra Finitorem nostrum &à summo coelo. Devoluta vero ad perigaei terminum mirabiles habet efficientias, diversas ab apogaeo, uti naturam diligentius contemplantibus manifestum. Nec mirum, quomodo sine ullis certis finibus corpus imperfectum velocissimo cursu moveretur; quin protinus dissiparetur. Nam &nubes aliquando integrae diutius in caliginoso hoc nostro coelo (aëris intra ambitum) ventorum impetu velociter transcurrunt. At in aethere nihil est, aut exiguum, quod renititur: non feruntur commota corpora ab inani, non sistuntur, non distrahuntur. Missilia apud nos tardius multo volant, spirantibus austris &crassescenti aëre; liberius multo, claro Aquilone. At illic plus quam flantibus aquilonibus clarescit aether sua natura, nulla immixta labe. fluunt ergo, volant, ad omnem incitationem firmiores evadunt. Saepius à nobis nubiferae regionis illuminationes à Sole, hora una aut altera post occasum animadversae, quae cometas radiis aemulantur: veluti nono Septembris 1580, cum propter nubium temperamentum inter horam septimam &octavam, colores varii visi. atque ista mihi scribenti, cometarumque materiam tractanti, uno in loco visus pseudocometes tanquam simia, cauda, ut oportuit, à Sole aversa.