Latin
CAPVT VIII
William Gilbert, De mundo 249
Unproofread scanNot analysed yet
Sed pars coeli maximis luminibus stellifera per Orionem &Taurum Lac non habet, sed in coelo conspicitur, à Cane majori versus ortum, ubi nulla apparet stella. adeo ut in lacteo circulo à stellis in puppe Navis, usque ad pedes Geminorum, per spatium triginta fere graduum, unica tantum sit stella observata inter Cassiopejam &caudam Cygni, ubi &latissimum: &parte à polo aversa ubi densissimum, nulla sit nisi una vel altera in tenuiori latere versus polum. Lucida in pectore Cygni videtur in separatione quadam Lactis, ubi etiam in duas partes finditur; densum à summo Sagittarii ad caudam Aquilae sine sideribus. Ramus descendens ab ore Cygni sine luminibus procedit ad stellas juxta humerum Ophiuchi, ubi terminatur, &in ipsis luminibus desinit; cum potius per lumina procederet. Non igitur à stellarum inerrantium lumine: neque etiam Solis, aut siderum relatio aliqua videtur, cum quae perpetuò moventur sidera, immutationem etiam relationis efficerent. Dubitabit forsan quispiam, an coeli sit in superiori aethere substantia fusa, firmiter ultra injurias aliarum naturarum posita &confirmata. Neque tamen intra orbes erronum disseminatum Lac esse manifestum, quod densiori paulo essentia, lumina eorum aut tolleret, aut saltem, dum Lac transeunt, immutaret lumen, &splendorem eorum variaret. Sed neque in fixis magnam aliquam dissimilitudinem coelorum, aut lucis videmus in lacteo circulo; splendent, lucent, rutilant, limpidis scintillant luminibus, ut caeterae fixae. Quare &supra fixas (nonnullas praesertim) existere consentaneum est.