Latin
CAPVT VIII
William Gilbert, De mundo 250
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim nisi vacuo per longissima spatia aethere lumina sensibus nostris incorrupta adveniunt. Quare supra fixas, vel saltem plurimas fixas, à nobis conspici oporteret. Quod si coeli stellati compages fuerit, illaeque omnes in orbe certo fixae fuerint, cujus motus ab occasu in ortum fuerit tardus, quo stellae aequinoctia praeveniunt; profecto in orbe illo inhaerere, idque in superiori parte, est necesse. Quod si motus &immutatio illa fixarum apparens, ab aliis fit causis, nec stellae fixae uno mobili systemate commoventur, ipsaque astra inhaerentia, incomprehensibili spatio mutuo à se distant vasto in mundo, erit disseminatum in aethere remotissimo Lac quasi natura subsistens, quae ut Solis et stellarum lumen concipere &referre potest, ita perinde in quibusdam stellis nubibus quasi circumfundi videatur. quare ab Astronomis nebulosae dicuntur, non tantum quod caliginosam habeant lucem, sed etiam quod circa stellas illas caligo quaedam circumfundi videatur, ut in Praesepi, in Orionis manu. Ita enim materiatus aether, cum infra aliquantulum &fusus circa stellas fuerit, nebulosas facit, ut cum Luna plena nebula offunditur, aut Errones. Ob eamque causam pauciores sunt in lacteo circulo stellae, quod nonnullae, quae supra Lactis materiatam &renitentem naturam, minime ab oculis nostris cerni possunt: quae vero infra, &paucae sunt, per vacuum mundi lumina fundunt propria, limpida, primaria, &scintillantia. Democritus lacteum circulum putat esse stellarum collucentiam, propter multarum parvarum contiguarumque inter se &collustrantium adstipationem. Potest esse affectio in nobis, &oculis nostris, cum exigua lumina fusum tantum habent lumen in organo, non certum ut stellae. Adspice lacteum &c. cum specillis. CAdibzy G Google De nubibus. Vanta sit nubium altitudo à terra, existimant nonQ nulli, propter materiae fluorem &inconstantiam non facile comprehendi posse. Nos quia talis demonstratio plurimum inservit huic Philosophiae, docebimus idipsum certius inquirere. Sit dies serenus, in quo nubium tantum moles crassiores feruntur, quae umbram efficiant, stetque artifex supra turrim, ut campos longius prospicere possit, &umbras nubium in campis.