Latin
CAPVT XI
William Gilbert, De mundo 254
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER QVARTVS. CAPVT PRIMVM. Ventus non fit ab exhalatione calida &sicca. SEntorum natura potens, fulminis plerumque rabie incitatur; sed &placida motione sine impetu aut furore aërem re purgat. A terra vero oriri materiam illam manifestum est, eamque tam non à superficie, &ambitu terrarum, quam à profundioribus visceribus, cum altissima maria ante tempestates graviores, surgentibus ex imis intervallis halitibus turgescant &agitentur maxime; perinde ac cum terrae motu quatiuntur regiones, maria etiam insanis ictibus contremiscunt. At in calidioribus regionibus &temporibus quiescit magis aër, perinde ac frigidissimis: temperatis invalescunt nimbosa proelia. Pereuntes igitur venti à calido &sicco: ejusdem generis ex toto non sunt. Ver, media climata, aurora &occasus ventos fovent; humidus aër, pluvia, ventos exstinguit: quanquam saepius immixtus imbri ventus rapidissimus cuncta prosternit. Quid? an igitur halitus crassus? talis vero in nubem propensior; &aquas, aut nebulas, &caligines gignit; solisque ventis aër non densatur, sed nonnunquam clarescit. Ventorum igitur origo, aut motus, aëris tantum est fluctuatio, perinde atque fluminum impetus, à propria vi, &generationis successione impellente, ut &astrorum cursibus &radiis: aut vis illata ex resolutione, cum humida concretaque novis caloribus solvuntur, solutaque sedes spariosiores quaerunt.